TALI

TALI
TALI
pedum in Thetidis olim fuêre potestate; ut et plantae: quemadmodum ipsos pedes Mercurius sacros habuit, reste Serviô.
Vide Lil. Giraldum Syntgm. 1. Deorum Gentil. et Hadr Iunium, Animadvers. l. 4. c. 12. nec non in fra Talus. Iidem cum Tesseris, de quibus infra, Ludi fuêre genus, in conviviis, usque ad Talariam legem latam, non minus ac Latrunculi, adhibiti: Inter quae tamen sic distinguit Godwynus, ut Aleam dicat utriusque ludi fuisse genus, Tesseram autem a Dye, sed Ialum Anglice an huckle-bone, interpretertur Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Hadr. Iunius, ubi modo, l. 2. c. 4. similiter diversos hos ludos efficit Dempsterus hoc solum inter utrosque agnoscit discrimen, quod Tali 6. angulos baberent, Tesserae quatuor. Punctis Tesseras fuisse notatas, observavit Hadr. Turnebns, Adversar. l. 5. c. 6. unde Numeri eburni, pro Tesseris apud Ovidium, de Artel. 2. v. 183. At Tali pro numeris effigies animalium habebant, ut vulturum aut Regulorum, teste eôdem Turnebô locô cit. Unde eosdem Vulturios, item Regulos dictos'reperimus. Et Vulturiorum quidem meminit Plautus, Curculione, Actu 2. Sc. 3. v. 78.
Tace parumper, iacit Vulturios quatuor.
An vero iidem et Reguli dicti sint, ambigit praefatus Godwynus, cum Regulum Latinis idem significare velit, quod Basilicum Graecis, nempe non minusin Tesseris, ac in Talis, totum iactum fortunatum ac felicem, Vide Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. et supra in hac voce: qui alias, et Venus, dictus est, ut videbimus. Numerô certe differebant, nam Talis quatuor, Tesseris tribus usi sunt Veteres: frequentiorque ille, quam iste ludus fuit. Martialis, l. 14. Epigr. 15.
Non sim Talorum numero par Tessera.
Ad quem, tribus quoque Talis aliquando lusitatum esse, notavit Scholiastes, Epigr. praec. Ludebant vero Talis Veteres hôc modô: Quatuor talis in fritillum sive pyrgum sive orcam (nam hoc commune Tali quoque cum Tesseris habebant) coniectis, iuxta illus Horatianum, Sat. 7. l. 2. v. 17.
Mitteret in pyrgum Talos.
eôque concussô, super tabulam effundebant: dicebaturque iactus felicissimus, quando videl. omnes quatuor Tali diversum ostendebant latus, Venus, uti dictum. De quo sic Lucianus Amor. Καὶ βαλὼν μὲν ἐπὶ ςκοποῦ, μάλιςα δὲ ἐίποτε τὴν θεὸν ἀυτὴν ἐυβολήσειε, μηδενὸς ἀςραγάλου πεσόντος ἴσω χήματι προσεκύνει, τῆς ἐπιθυμίας τεύξεςθαι νομίζων, At quoties iecerat id, quod intendebat, maxime si quando Deam ipsam feliciore iactu sortitus erat, nullô Talô pari figurâ cadente, adorabat eam, sperans se id asse consecuturum, quod exspectabat. Contra infelicissimus iactus, tam in Talis, quam in Tesseris, habebatur Canis, qui semper nummis suis ludentes mulctabat, unde damnosi Canes, saepe apud Auctores. De priori iactu Martialis, l. 14. Epigr. 14.
Quum steterit vultu nullus tibi Talus eôdem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
Ovidius, locô cit.
Damnosi tacito stent tibi saepe Canes.
De utroque Propertius, l. 4. El. 9. v. 17.
Me quoque per Talos Venerem quaerente secundos,
Semper damnosi subfiliêre Canes.
Dicebatur vero Canis, quoties in aliquo laterum superiorum unio, (secundum eos, qui punctis seu unmeris Talos notatos fuisse volunt) prodibat. Quatuor enim Talorum latera numeros aus puncta sic habuêre disposita, ut, quae in duobus lateribus essent, iuncta semper efficerent septem, hôc nimirum modô,
1. ——— ——— 6.
3. ——— ——— 4.
E' quibus qui Senionem, qui et Cous dicebatur, iaciebat nummum ex acervo lucrabatur. Hinc Persius, Sat. 3. v. 48.
—— Quid dexter Senio ferret,
Scire, erat in votis, damnosa Canicula quantum
Raderet.
Nisi aliter ex lusus lege convenerat, ut de Augusto legimus in eius ad Tiberium Ep. apud Sueton. c. 71. Inter cenam lusimus γεροντικῶς et heri et hodie. Talis enim iactatis, ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos Talos singulos denarios in medium conferebat, quos tenebat universos, qui Venerem iecerat, Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 13. Ubi tamen pro Aut, Godwynus Et legi vult; Si quis enim Senionem cum Cave iecisset, hunc iactum quoque infelicem fuisse habitum, docet Martialis, l. 13. Epigr. 1. v. 6.
Senio nec nostrum cum Cane quassat ebur.
Aliter Bartholomaeus Merula, in Ovidium, de Arte am. l. 2. Unde patet, iactuum in Talorum lusu nomina, unde originem habeant, adhuc incertum esse. Non vero iactus solum, et sed missus, et manus, in Talis Tesserisque locum habuit. Namque Suetonius, Aug. c. 72. Si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem, quod cuique donavi, vicissem etc. Erant illi, aut e ligustro, Plin. l. 16. c. 18. aut ex ebore, Martialis, l. 14. Epigr. 14. cuius lemma est, Talieborei. Fuitque hic ludus apud Graecos quoque iam olim in usu. Nam Homerus, Odyss. α. in templo Minervae procos ludentes Talis inducit: et consuetum in Templis suisle ludere, observat Fr. Luisinus, Parerg. l. 5. c. 21. Dicebant hi illum ἀςράγαλον, unde ἀςραγαλίζειν; Item κύβον, sed voce magis generali: Unde Polycletus Sicyonius ex aere duos pueros, Talis nudos ludentes, qui vocarentur astragalizontes, fecisse legitur,
apud Plinium, l. 34. c. 8. Interim id inter Romanos Graecosque discrimen fuit, quod apud illos senile plerumque exercitamentum esset. Cicer. de Senect. Nobis senioribus ex lusionibus multis Talos relinquant et Tesseras: Unde supra Augustus, loc. cii. lusimus γεροντικῶς. Apud Graecos vero pueris ludus is familiaris erat: ut de Cupidine ac Ganymede proditum Apollonio Rhodio Argonaut. l. 3. de pueris Polycleti, Plinio paulo supra; et notum Proverb. Pueros astragalis, viros iureiur ando fallendos. Heraclitus quoque Ephesius hinc, propter facti novitatem, quod Talis luderet, puerorum instar, Astragalizon nominatus legitur, apud Diog Laertium, in vita eius. Non omittendum, Romanos, cum talis luderent, scorta fibi auxiliatura invocare consuevisse; ut docet Plautus, Asinariâ Act. 5. Sc. 2. v. 54.
AR. Iace pater Talos, ut porro nos iaciamus. DE. maxume,
Te Phileni mihi, atque Uxori mortem; hoc Venereum est,
Pureri plaudite et mihi ob iactum cantharo mulsum date.
Et in Captivis Actu 1. Sc. 1. in principio,
At ego aio recte, nam in convivio sibi
Amator, Talos cum iacit, scortum invocat etc.
Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. loc. cit. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. Antiqq. Rom. c. 1. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 4. c. 2. Alios, ut et infra, ubi de Talorum lusu: de Talis vero Aureis in Aponi fontem olim conici solitis quae πηγομαντείας species erat, diximus voce Fons: it. de ratione divinandi e Talis in mensam coniectis, ubi de Sortibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Tali — may refer to:Places* Tali, a township is a part of Kozhikode, Kerala * Tali, Finland, a town in Finland * Tali, Helsinki, a district of Helsinki, Finland * Tali, Sudan, a town in Sudan * Taleex, also known as Tali or Taleh, a small town in… …   Wikipedia

  • Tali — Разработчик Фонд свободного программного обеспечения Издатель свободное распространение …   Википедия

  • tali — pl of TALUS tali see SUSTENTACULUM TALI * * * ta·li (taґli) genitive and plural of talus …   Medical dictionary

  • Tali — Tali, 1) Flecken im Kreise Bogutschar des russischen Gouvernements Woronesh, von 1000 Russen u. Kosacken bewohnt; Korn , Vieh u. Kramhandel; 2) Stadt in der chinesischen Provinz Yünnan, liegt am Siulsee, hat in der Umgegend viel Theebau u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • tali — [tā′lī΄] n. pl. of TALUS1 * * * ta·li (tāʹlī ) n. Plural of talus1. * * * …   Universalium

  • tali — talí s.n. (reg.; înv.) plecăciune. Trimis de blaurb, 02.03.2007. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • tali — [tā′lī΄] n. pl. of TALUS1 …   English World dictionary

  • Tali — Das Wort Tali bezeichnet: Orte einen Ort in Estland, siehe Tali (Estland) einen Ort in Nord Myanmar, siehe Tali (Myanmar) einen Ort in Sudan, siehe Tali (Sudan) eine Stadt in Taiwan, siehe Tali (Taiwan) ein Stadtteil von Helsinki, siehe Tali… …   Deutsch Wikipedia

  • Tali — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Tali peut désigner : Tali, un quartier d Helsinki, en Finlande ; Tali, une ville du Soudan du Sud dans l état d Équatoria Central ; Tali,… …   Wikipédia en Français

  • Tali — Talus Ta lus, n.; pl. {Tali}. [L., the ankle, the ankle bone.] 1. (Anat.) The astragalus. [1913 Webster] 2. (Surg.) A variety of clubfoot ({Talipes calcaneus}). See the Note under {Talipes}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”